TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper: propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo 3Rom. XIII, 1 ; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate. Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit: propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non ait verax magister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tanquam ille non haberet: sed ait, majus habet peccatum; ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus est.

Notes

  1. 3. Rom. XIII, 1