Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait, Nunc judicium est mundi, secutus exposuit: ait enim, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum ejiciendum dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo judicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte ejus; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, ejicietur foras. Quia vero ait, Nunc judicium est mundi; et exponens quid dixerit, Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, ejicitur foras.