TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic est panis qui de coelo descendit: ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna.