TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed Christum. Intelligitis, fratres, gratiam Dei super nos capitis? Admiramini, gaudete, Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. Hoc est quod apostolus dicit Paulus: Ut ultra jam non simus parvuli, jactati et circumdati omni vento doctrinae. Superius autem dixerat: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 10Ephes. IV, 14, 13 . Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Arrogaremus enim nobis hoc superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui per apostolum eumdem dicit: Vos autem estis corpus Christi et membra 11I Cor. XII, 27 .

Notes

  1. 10. Ephes. IV, 14, 13
  2. 11. I Cor. XII, 27