TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est, Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur enim, Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. Ergo quod supra dictum est, Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro, satanas; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum 9Matth. IV, 7 . Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis 10Joan. XXI, 18, 19 . Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.

Notes

  1. 9. Matth. IV, 7
  2. 10. Joan. XXI, 18, 19