TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit ergo Jesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt: Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Judas. Sed quare manebat, Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis: Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit? Verba vitae aeternae habes. Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.