Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est: et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit 2Galat. VI, 3 . In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.