Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: « Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta » 18Matth. X, 27. Vox ergo ejus pulsat ad januam, et dicit: « Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. » Velut si diceret, Tu vacas, et contra me ostium clausum est: tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate refrigescit charitas multorum 19Id. XXIV, 12. Nox quippe, iniquitas est: ros vero ejus et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus 20I Cor. XI, 3. Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat, Aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient sine praedicante 21Rom. X, 14?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 18. Matth. X, 27
- 19. Id. XXIV, 12
- 20. I Cor. XI, 3
- 21. Rom. X, 14