Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Sed Dominus Jesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.