TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus.