TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 5I Cor. III, 17 . Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri: unde dicit idem apostolus, Initium Christus, deinde qui sunt Christi in praesentia ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri 6Id. XV, 23 et 24 ; id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum coelorum, de quo dicitur, Simile est regnum coelorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 7Matth. XIII, 24, 38 43 . Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat regnum tuum 8Id. VI, 10 . Nunc ergo jam regnum vocatur, sed adhuc convocatur: si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno ejus omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 9Matth. XXV, 34 : id est, qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque coelorum adhuc aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus: in illo jam sunt, sicut praedestinavit jam Dominus.

Notes

  1. 5. I Cor. III, 17
  2. 6. Id. XV, 23 et 24
  3. 7. Matth. XIII, 24, 38 43
  4. 8. Id. VI, 10
  5. 9. Matth. XXV, 34