Et modo ergo post commemoratum judicium, quod omne dedit Filio Pater non judicans quemquam, quid futurum est? Quid sequitur? Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Judaeis honorificatur Pater, contemnitur Filius. Filius enim videbatur ut servus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius aequalis Patri, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Modo ergo hoc habemus in fide. Nec dicat Judaeus: Patrem honorifico; quid mihi est cum Filio? Respondeat illi, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Mentiris omnino, Filium blasphemas, et Patri facis injuriam. Pater enim Filium misit, tu contemnis quem misit: quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum?