Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei: hoc Joannes. « Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? » Non sic illum sequebantur quasi jam ut inhaererent illi: nam manifestum est quando illi inhaeserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas autem frater Petri erat: et novimus in Evangelio quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 15Matth. IV, 19 . Et ex illo jam inhaeserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen ostiorum ejus exterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et erudire praeceptis ejus 16Eccli. VI, 36, 37 . Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos; colloquatur nobis.