Et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione dixit? Si patienter audias, tu ipse tibi modo probabis. Sequamur ergo: Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. Quid evidentius ista resurrectione? Jam dudum non dixerat, qui in monumentis sunt; sed, mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Non dixit, alii vivent, alii damnabuntur; quia omnes qui credunt vivent. De monumentis autem quid dicit? Omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent. Non dixit, audient et vivent. Si enim male vixerunt et jacebant in monumentis, ad mortem surgent, non ad vitam. Ergo videamus qui procedent. Licet paulo ante mortui audiendo et credendo vivebant, non ibi facta est discretio; non dictum est, Audient mortui vocem Filii Dei, et cum audierint, alii vivent, alii damnabuntur; sed, Omnes qui audierint, vivent: quia qui credunt vivent, qui habent charitatem vivent, et nemo morietur. De monumentis autem, audient vocem, et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male fecerunt, ad resurrectionem judicii. Hoc est judicium, poena illa de qua paulo ante dixerat, Qui credit in me, transiit a morte ad vitam, et in judicium non veniet.