TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit iterum discipulis suis, Eamus in Judaeam: ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam.