Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est: quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham? aut, Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est.