Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Jam hoc saepe diximus; jam hoc tanquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit, Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 15Joan. V, 26 . Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est, Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit.