Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime vigilabant? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde judicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus: nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.