Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt, Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris? quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres, habentes collyrium fidei. Praecessit enim ejus saliva cum terra, unde inungeretur qui caecus est natus 15Joan. IX, 6. Et nos de Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. Miscuit salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16Joan. I, 14 . Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum est, Veritas de terra orta est 17Psal. LXXXIV, 12 : ipse autem dixit, Ego sum via, veritas et vita 18Joan. XIV, 6 . Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem 19I Cor. XIII, 12 . Et Joannes apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 20I Joan. III, 2 . Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus, Ego sum veritas et vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea! Quaeris qua? audi eum dicentem primo, Ego sum via. Antequam diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non tibi dicitur, Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit, et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an jubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos.