TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae dixit, odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non servarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur: non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam, me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Haec enim omnia facient vobis propter nomen meum: non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 6Matth. V, 10 . Hoc est enim propter me, vel propter nomen meum: quia, sicut Apostolus docet, Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur 7I Cor. I, 30 et 31 . Faciunt quippe ista mali malis; sed non propter justitiam: et ideo miseri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis: ubi etsi faciunt isti propter justitiam, non tamen illi propter justitiam patiuntur.

Notes

  1. 6. Matth. V, 10
  2. 7. I Cor. I, 30 et 31