Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adjungit, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi Apostolos suos? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 6Rom. VIII, 3; et misit Filius ejus eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati.