Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? Quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit, Et quo vado scitis, et viam scitis? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret, Ego sum via, ut ostenderet eos qui eum scirent, viam scire quam putaverant se nescire: quid autem opus erat ut diceret, Ego sum via, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum: imo vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit, Ad Patrem vado 1Joan. XVI, 10 : et hoc loco propter nos, Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per se ipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem. Quis haec capit, nisi qui spiritualiter sapit? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritualiter sapit? Fratres, quid a me ista vobis vultis exponi? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid sitis: in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 2Sap. IX, 15. Putamusne possumus dicere, Ad te levavi animam meam, qui habitas in coelo 3Psal. CXXII, 1 ? Sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus gravati, quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam? Dicam ergo quod possum, capiat vestrum qui potest. Quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Nisi enim credideritis, inquit propheta, non intelligetis 4Isai. VII, 9, sec. LXX .