Haec est autem, inquit, voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui servat humilitatem; hunc accipit: qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit: quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum 32Id. XVIII, 14, 4 . Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis: sed et resuscitabo eum in novissimo die, secundum carnem. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit, Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me: modo autem, Qui videt Filium, et credit in eum. Non dixit, Videt Filium, et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 33Joan. V, 24, 26 . Ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: credendo et transeundo ad vitam, tanquam prima illa resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in novissimo die.