Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud 14Joan. II, 19 . Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei 15Id. III, 5 . Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haec nobis promissio est, Erunt aequales Angelis Dei 16Matth. XXII, 30 . Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in coelis est 17Philipp. III, 20 . Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 14. Joan. II, 19
- 15. Id. III, 5
- 16. Matth. XXII, 30
- 17. Philipp. III, 20