TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine: Rex Judaeorum. » Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: hebraea, propter Judaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.