Habebat ergo Dominus Jesus Christus testimonium Prophetarum ante se praemissorum, praeconum judicem praecedentium; habebat testimonium a Joanne: sed ipse majus testimonium erat, quod sibi perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem ferre non poterant: nam Joannes idem ipse apostolus, cujus Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de Joanne, « Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. » Si omnem, ergo et Joannem. Unde dicit et ipse Joannes. Nos omnes de plenitudine ejus accepimus 7Joan. I, 6-9, 16 . Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita jurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic vivant lumina mea: usitata juratio est. Quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adjutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad justitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra juste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum dabat; pater filio viam praecipiendo monstrabat 8Tob. II, 11, IV.