Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas 11Psal. XVII, 29 ; assumat mentem humanam, convertat ad lucem suam: incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum 12I Cor. XV, 10 ; et, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus 13Galat. II, 20 . Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis.