TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Quid sit Scenopegia, Scripturas qui legerunt, noverunt. Faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus habitaverant cum ex Aegypto educti peregrinarentur in eremo. Iste erat dies festus, magna solemnitas. Celebrabant hoc Judaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum. Hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud Judaeos dies festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres ejus ad Dominum Christum. Fratres ejus sic accipite, sicut nostis: non enim novum est quod auditis. Consanguinei virginis Mariae, fratres Domini dicebantur. Erat enim consuetudinis Scripturarum, appellare fratres quoslibet consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur. Nam quis dicat fratres avunculum et filium sororis? Scriptura tamen etiam hujusmodi cognationes fratres appellat. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum esset Abraham patruus Lot 4Gen. XI 27, 31, XIII, 8, et XIV, 14: et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob 5Id. XXVIII, 2, et XXIX, 10, 15. Cum ergo auditis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Sicut enim in sepulcro ubi positum est corpus Domini, nec antea nec postea mortuus jacuit; sic uterus Mariae nec antea nec postea quidquam mortale concepit.

Notes

  1. 4. Gen. XI 27, 31, XIII, 8, et XIV, 14
  2. 5. Id. XXVIII, 2, et XXIX, 10, 15