TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si illum vel illum injustum esse justumve nescimus, amemus tamen justitiam, et injustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret, Tentatio vos non apprehendat nisi humana 1I Cor. X, 13 . Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non ejus latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quanquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intelligere non possumus, quia homines sumus; judicia tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 2Id. IV, 5. Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio; profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.

Notes

  1. 1. I Cor. X, 13
  2. 2. Id. IV, 5