Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique vacat, sed mihi ad ista non vacat. Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Joannem credidisse, quod Jesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim vult quod statim adjunxit, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur; consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus.