Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est qui dat vitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus sum, Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis? Non ergo Moyses dedit panem de coelo: Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine; da nobis semper panem hunc. Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam; continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens, Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua: sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.