TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam 2Psal. LXXI, 3 . Montes, excelsae animae sunt: colles, parvulae animae sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quae est justitia, quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit 3Habac. II, 4; Rom. I, 17. Non autem exciperent minores animae fidem, nisi majores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiae, Pax vobiscum: et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiae, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem 4Joan. XX, 19, ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem.

Notes

  1. 2. Psal. LXXI, 3
  2. 3. Habac. II, 4; Rom. I, 17
  3. 4. Joan. XX, 19