TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur 5Galat. V, 6? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos 6I Joan. IV, 19 . Quod autem ait, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Jesus 7I Tim. II, 5. Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos . Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur ejus discipuli.

Notes

  1. 5. Galat. V, 6
  2. 6. I Joan. IV, 19
  3. 7. I Tim. II, 5