Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima ejus, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.