TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent: quamvis salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur; quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum graeco nomine, non solum graecarum, verum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen vocant. Qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis Litteris invenitur: ut est, Posuerunt in coelum os suum 25Psal. LXXII, 9 ; et, Verticem capilli perambulantium in delictis suis 26Psal. LXVII, 22 ; et multa hujusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi Evangelista terminante Evangelium suum, etiam ipse compellerer meum terminare sermonem.

Notes

  1. 25. Psal. LXXII, 9
  2. 26. Psal. LXVII, 22