TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Jesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit 10Joan. I, 18 . Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 11Matth. XXVIII, 20 .

Notes

  1. 10. Joan. I, 18
  2. 11. Matth. XXVIII, 20