Jam vero in quinta aetate, tanquam in quinta hydria, Daniel vidit lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terrae 32Dan. II, 34, 35. Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte praeciditur: ipse est lapis quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 33Psal. CXVII, 22. De quo monte praeciditur, nisi de regno Judaeorum, unde Dominus noster Jesus Christus secundum carnem natus est? Et praeciditur sine manibus, sine opere humano; quia sine amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde praecisus est, non impleverat universam faciem terrae: non enim tenuerat regnum Judaeorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem terrarum cernimus occupare.