Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Jam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam.