TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat majus quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adjunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa quoque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Joannes? Perhibuit plane, sed tanquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimices: jam enim antea praedictum erat a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea 3Psal. CXXXI, 17 et 18 . Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae: sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sufficere sibi arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei: ibi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Judaei spem posuerant, in Lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsam interrogate, cui perhibet testimonium; et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen volebant repudiare Christum, tanquam adversarium institutis praeceptisque Moysi; rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna.

Notes

  1. 3. Psal. CXXXI, 17 et 18