TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 4Act. I, 11 ; nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur jam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est 5I Joan. II, 18 .

Notes

  1. 4. Act. I, 11
  2. 5. I Joan. II, 18