Ergo ostendit quia propter homines voluit per lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per ipsam lucernam inimici ejus confunderentur. Illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant, Dic nobis, In qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego, inquit, unum sermonem: dicite mihi, baptismus Joannis unde est? de coelo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixerunt apud semetipsos, Si dixerimus de coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis illi? (quia ille Christo perhibuerat testimonium, et dixerat, Non sum ego Christus, sed ille 7Joan. I, 20 27) . Si autem ex hominibus dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia tanquam prophetam habebant Joannem. Timentes lapidationem, sed plus timentes veritatis confessionem, responderunt mendacium veritati; et mentita est iniquitas sibi 8Psal. XXVI, 12. Dixerunt enim: Nescimus. Et Dominus, quia ipsi contra se clauserant, negando se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit, quia non pulsaverunt. Dictum est enim: Pulsate, et aperietur vobis 9Matth. VII, 7 . Non solum autem illi non pulsaverunt, ut aperiretur; sed negando, ostium ipsum contra se obstruxerunt. Et ait eis Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio 10Matth. XXI, 23-27, Marc. XI, 28-33, et Luc. XX, 2-8 . Et confusi sunt per Joannem; impletumque in illis est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione 11Psal. CXXXI, 17, 18 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 7. Joan. I, 20 27
- 8. Psal. XXVI, 12
- 9. Matth. VII, 7
- 10. Matth. XXI, 23-27, Marc. XI, 28-33, et Luc. XX, 2-8
- 11. Psal. CXXXI, 17, 18