De hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus jacebat magna multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant. Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tanquam nota breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et aqua illa populum mihi videtur significasse Judaeorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Joannis: ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse 1Apoc. XVII, 15. Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tanquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo data est Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 2Galat. III, 21, 22 . Quid evidentius? Nonne verba haec exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem? Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant languentes? Quia si data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.