Quare autem ascendit, cum cognovisset quod eum vellent rapere et regem facere? Quid enim? non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino: nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus, cujus facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo, non jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus, Adveniat regnum tuum 1Matth. VI, 10 . Semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem Prophetae regnum ejus, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi: erit aliquando manifestum regnum ejus, quando aperta erit claritas sanctorum ejus post judicium ab eo factum; quod judicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit 2Joan. V, 22. De quo regno etiam Apostolus dixit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri 3I Cor. XV, 24 . Unde etiam ipse ait: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 4Matth. XXV, 34 . Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut jam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus ejus, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi declararet.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Matth. VI, 10
- 2. Joan. V, 22
- 3. I Cor. XV, 24
- 4. Matth. XXV, 34