TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in aenigmate 3I Cor. XIII, 12 : annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 4Matth. XI, 27 . Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 5I Joan. III, 2, quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum 6Psal. CII, 5? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua 7Psal. XVI, 15 . Petitio namque alicujus est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.

Notes

  1. 3. I Cor. XIII, 12
  2. 4. Matth. XI, 27
  3. 5. I Joan. III, 2
  4. 6. Psal. CII, 5
  5. 7. Psal. XVI, 15