Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solvendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum se dicit factum Apostolum: et de ipso suo evangelio loquens ait, Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per revelationem Jesu Christi 10Galat. I, 1, 12 . Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Jesum: et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo, Memento mei, cum veneris in regnum tuum 11Luc. XXIII, 42 .