TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a quibus se rapi timuerat, et in montem fugerat. Omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce est ille qui in montem fugerat turbas: nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?