TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid se ergo extollit inanis et vana jactatio? Filii Abrahae gloriari jam desinant: audierunt quod audire debuerunt, Si filii Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.