Quid ergo ait Dominus posteaquam Judas exiit, ut citius faceret quod erat facturus, hoc est, Dominum traditurus? Quid ait dies, cum exisset nox? Quid ait Redemptor, cum exisset venditor? Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis. Quare nunc? Numquid quia exiit qui tradat, quia imminent qui teneant et occident? Itane nunc clarificatus est, quia prope est ut humilietur amplius: cui jam impendet ut alligetur, ut judicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur, ut interimatur? Haeccine est clarificatio, an potius humiliatio? Nonne quando miracula faciebat, ait tamen de illo iste Joannes, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus 5Joan. VII, 39 ? Tunc ergo nondum erat glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum mortuis propinquaret? nondum erat glorificatus faciens divina, et glorificatus est passurus humana? Mirum, si hoc Deus ille magister significabat et docebat his verbis. Altius est perscrutandum Altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inveniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et de inventis ad invenienda tanquam passibus innitamur. Video hic aliquid quod praefiguret magnum aliquid. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus; exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis, Et vos mundi estis, sed non omnes 6Id. XIII, 10 . Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus; cum zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 7Matth. XIII, 43. Hoc futurum praevidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente Juda tanquam zizaniis separatis, remanentibus tanquam tritico Apostolis sanctis, Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis: tanquam diceret, Ecce in illa mea clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum, Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum, Petra significabat Christum; sed, Petra erat Christus 8I Cor. X, 4 . Nec dictum est, Bonum semen significabat filios regni, aut, zizania significabant filios maligni, sed dictum est, Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni 9Matth. XIII, 38 . Sicut ergo solet loqui Scriptura, res significantes tanquam illas quae significantur appellans; ita locutus est Dominus dicens, Nunc clarificatus est Filius hominis: posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanentibus sanctis, significata est glorificatio ejus, quando separatis iniquis manebit in aeternitate cum sanctis.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. Joan. VII, 39
- 6. Id. XIII, 10
- 7. Matth. XIII, 43
- 8. I Cor. X, 4
- 9. Matth. XIII, 38