Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit. Quod ergo ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. Tanquam diceret, Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait, Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe, Et ego dilexi vos; cui verbo continuo subjunxit, Manete in dilectione mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo, Manete in dilectione mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius ejus praecepta servamus; sed nisi nos diligat, praecepta ejus servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet.