TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum dicam: eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum fraudare convivas, praesertim sic esurientes, ut appareat aviditas vestra. Prophetia quae ab antiquis temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, et ipsi Prophetae ex illo populo fuerunt, et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur secundum purificationem Judaeorum: sed tamen quod illa prophetia etiam caeteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut promissum est Abrahae dicente Domino, In semine tuo benedicentur omnes gentes 19Gen. XXII, 18 . Nondum autem intelligebatur, quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus dispensabatur prophetia. Quod ut emineat jucundius, de singulis aetatibus, tanquam de singulis hydriis, pro tempore quaedam commemoremus.

Notes

  1. 19. Gen. XXII, 18